monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10
Beda, Epistulae, EPISTULA IX,AD ACCAM. De Evangelio Lucae. <<<     >>> EPISTULA XI.Praefatio de Retractatione Actuum.

Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA X,AD ACCAM. De expositione Actuum.

1 Domino in Christo desideratissimo et vere beatissimo Accae episcopo, Beda, perpetuam in Domino salutem.
2 Accepi creberrimas beatitudinis tuae litteras, quibus me commonere dignatus es, ne mentis acumen inerti otio torpere et obdormire permittam, sed meditandis scrutandisque quotidie Scripturis vigil atque indefessus insistam, et post expositionem Apocalypseos sancti evangelistae Ioannis, quam fratris nostri Eusebii rogatu tribus libris complexam, mox tibi transcribendam destinavi, in explanationem quoque beati evangelistae Lucae, iuxta vestigia Patrum, quantum valeam sudoris impendam.
3 Quod quia facere necdum potui, et operis, videlicet, immensitate perterritus, et obstrepentium causarum (quas tu melius nosti) necessitate praepeditus, ne tamen tuae postulationis contemneretur auctoritas, quod interim potui, feci. Misi enim opusculum in Actus apostolorum, quod ante non multos dies editum, et velocissime quantum tempus dederat, ne tua sacrosancta voluntas impediretur, emendatum membranulis indideram.
4 Ubi ea quae vel mystice gesta vel obscurius dicta videbantur, prout potui dilucidare tentavi. In quo me opusculo cum alii plurimi fidei catholicae scriptores, tum maxime iuvit Arator sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconus, qui ipsum ex ordine librum heroico carmine percurrens, nonnullos in eodem metro allegoriae flores admiscuit: occasionem mihi tribuens, vel alia ex his colligendi, vel eadem planius exponendi. Actus igitur apostolorum (ut beatus Hieronymus ait) nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere; sed si noverimus eorum scriptorem Lucam esse medicum, cuius laus est in Evangelio, animadvertimus pariter omnia verba illius animae languentis esse medicinam.
5 E quibus nos aliqua iuxta modulum nostrae parvitatis exposituri, primo admonere curabimus ipsum evangelistam Lucam, ut dictum est, iuxta traditionem veterum Ecclesiae tractatorum, medicinae artis fuisse peritissimum, et magis Graecas litteras scivisse quam Hebraeas. Unde sermo eius tam in Evangelio quam in Actibus apostolorum, comptior est, et saecularium redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebraeis.
6 Ex quo accidit, quod maxime miror, et propter ingenii tarditatem vehementissimo stupore perculsus nescio perscrutari, qua ratione cum in Hebraica veritate a diluvio usque ad Abraham decem generationes inveniantur, ipse Lucas qui Spiritu sancto calamum regente nullatenus falsum scribere potuit, undecim generationes iuxta septuaginta Interpretes adiecto Cainam, in Evangelio ponere maluerit. Ideo autem in Evangelii prooemio dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam hoc multi conati sunt.
7 Sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia multa exstat auctoritas, quia id quod conati sunt, implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quatuor auctoribus evangelicae Scripturae dignum suo labore haberet locum, verum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in Ecclesia de apostolorum Actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide qua oportuit facta dictaque apostolorum scribere ausi sunt.
8 Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt. Nam Domini nutu gerebatur ut non solum apostoli qui viderant, sed et discipuli qui auditu didicerant, facta Christi dictaque conscriberent, quatenus sequentibus Ecclesiae doctoribus ea quae non viderant praedicandi scribendique fiducia pariter et auctoritas praeberetur.
9 Actus vero apostolorum, et praecipue beati Pauli, cuius individuus in peregrinando comes exstitit beatus Lucas, sicut videbat ipse, composuit. Quorum contextus omnis, quantum ex aliorum historiis animadvertere potuimus, continet annos viginti octo, id est, Tiberii Caesaris annos sex, Caii annos quatuor, Claudii annos quatuordecim.
10 Cuius principis Petrus apostolus Romam venit, et in quarto anno fame facta, octavo anno sunt Iudaei Roma expulsi. Item Neronis quatuor annos, quorum duos extremos beatus Paulus Romae in libera mansit custodia. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum. Itemque, ut per Iudaeorum quoque reges eadem tempora discernam, Herodes, Philippus, et Lysanias Tetrarchae praefuerunt annis sex; Herodes rex qui et Agrippa qui Caesaraeae periit, annos septem; Agrippa filius eius, sub quo Paulus Romam missus est, annos quindecim.
11 Cuius restant usque ad subversionem Ierosolymorum anni duodecim. Haec distinctius exsecutus sum, ut cum eiusdem libelli revolvas historiam, quid sub quo tempore gestum sit evidenter agnoscere possis. Misi autem et explanatiunculam epistulae beatissimi evangelistae Ioannis, cuius maximam partem ex homiliis sancti Augustini latissima suavitate diffusis compendiosus breviator excerpsi. Nonnulla vero in calce etiam proprio sudore subtexui. In quo utroque opere si quid utilitatis inveneris, Dei donis ascribe.
12 Si quid superflui, meae fragilitati compatere. Intercedentem pro nobis beatitudinem vestram Dominus omnipotens ad regimen. Ecclesiae perpetuo conservet incolumem.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.40 bmv343.168 bnf1615.288 bnf13013.57

Beda, Epistulae, EPISTULA IX,AD ACCAM. De Evangelio Lucae. <<<     >>> EPISTULA XI.Praefatio de Retractatione Actuum.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10